eodem Suida prodente. Sed quisquis iste, superavit eum
Sammonicus Serenus in hoc studio, qui Bibliothecam habuit,
in qua sexaginta duo millia librorum censebantur. Is moriens eam reliquit
Gordiano minori, qui gustavit Imperium, Capitolino traditum, cum hoc elogio:
Quod Gordianum quidem AD CAELUM TULIT.
Si quidem tantae Bibliothecae copia splendore donatus, in famam hominum, litteratorum ore pervenit Legi malim:
hominum litteratorum decore pervenit. Vide, Illustrissime Princeps, quam haec cura gratiam famamque pariat, vobis magnis insatiabiliter parandam. Atque hi, aut pauci alii, proditi sunt insigniores bibliothecas habuisse, plures tamen fuere, et Seneca commune hic studium jam tunc suo aevo ostendit et damnat. Damnat, quare?
Non enim in studium, inquit (De Tranquil., cap. IX.),
sed in spectaculum comparabant, sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed caenationum ornamenta sunt. Et mox addit:
Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, Bibliotheca quoque, ut necessarium domus instrumentum, expolitur. Male, fateor, et utinam tamen nostri divites sic lasciviant! Semper cum alieno aliquo, si non suo, usu et bono. Observare autem hic est de
Balneis et Thermis etiam, sicut supra notavimus, illam Ulpiam in Diocletiani Thermis dicatam. Cur autem ibi? Credo, quia corpori curando otiose tunc vacabant et, igitur, occasio erat legendi aliquid, hominibus alias occupatis, vel audiendi. Enim vero etiam in Villis et Praetoriis passim habebant, ab eadem hac, otii et vacationis ibi, causa. Ad quem morem Pauli J[uris]c[onsul]ti responsum dirigitur:
Fundo legato libros quoque et Bibliothecas, quae in eodem fundo sunt, legato contineri. Plinius de sua villa (Lib. II, epist. XVII):
Parieti, in Bibliothecae speciem, armarium inseritur. Martialis, alterius cujusdam Iulii Martialis, villaticam Bibliothecam commendat (Lib. VII):
Ruris Bibliotheca delicati,
Vicinam videt unde lector urbem.
Inter carmina sanctiora siquis
Lascivae fuerit locus Thaliae,
Hos nido licet inseras vel imo,
Septem quos tibi misimus libellos.
CAP. IX
Ornatus Bibliothecarum ebore et vitro. Armaria et Foruli, et Plutei, et Cunei
Peregi de Bibliothecis et produxi, quas aevum quidem non subduxit. Ut rem dicam, paucas e multis: et stillicidium de situla, veteri verbo. Tamen vel haec satis ad stimulum et exemplum. An et addam, aliquid de ornatu earum sive instructo? Fiat. In Isidoro lego: Peritiores architectos neque aurea lacunaria ponenda in Bibliothecis putasse, neque pavimenta alia, quam e Carystio marmore, quod auri fulgor hebetet et Carystii viriditas, reficiat oculos. Bono hoc judicio iste, sive a quo hausit. Nam de fulgore, certum est. et mihi compertum, intentioni et stilo officere, sicut de virore, liquet oculis recreandis esse. Boetius hoc amplius in Consolatione suggerit: comptos ebore et vitro parietes fuisse. Quomodo ebore? Nempe ut ipsa Armaria sive Loculi, fuerint eburna. Luxus an elegantia veterum ita habuit et in Legum libris hodieque legimus (L. III, §. sed si Biblioth., De Legat. III): Bibliotheca alias Locum significat, alias Armarium, sicut cum dicimus, Eboream Bibliothecam emit. Armaria, igitur, ex ebore, sed Vitrum cui rei? Opinor, ipsa Armaria antrorsus et in fronte clausa vitro fuisse, ut et a sordibus libri immunes praestarentur et tamen nobiles ac conspicui per vitrum adventoribus essent. Nos etiam in Armariis quibusdam, ubi sacra aut eorum reliquiae, usurpamus. Quid, parietes laterales? Non ergo Armaria aut Plutei ad parietes (neque enim conspicuus sic ille ornatur fuisset) sed in medio disposita, ut hodie quoque publicae fere Bibliothecae usurpant. Sane Vitra olim in quadras, orbes, ova, aut rhombos distincta parietes ornabant, non aliter, quam marmoreae crustae, saepius tamen cameras et lacunar. Ita enim Plinius (libro XXXVI): Pulsa ex humo pavimenta in cameras transiere, e vitro, novitium et hoc inventum. Novitium ita, ut tamen esset Neronis et Senecae aevo. Nam ut de re vulgata Seneca (Epist. LXXXVI) de Balneis: