Novitium ita, ut tamen esset Neronis et Senecae aevo. Nam ut de re vulgata Seneca (Epist. LXXXVI) de Balneis: Nisi vitro absconditur camera, atque ibi me vide. Tamen in parietibus etiam fuisse, praeter Boetium, Vopiscus ostendit, in Firmo: Nam et vitreis quadraturis, bitumine aliisque, medicamentis insertis, domum induxisse perhibetur. Bitumen autem hic ad committendum nectendumque parieti accipio insertum, non ad ipsas quadras jungendas, quas decore magis ebur (ut in Boetio) distinxit. Atque id etiam in Armariis ipsis fuit, unde Eborea Bibliothecam Pandectis legum et in Seneca (De Tranquil., ca. IX): Armaria cedro atque ebore aptantur. Armaria autem fuisse in Bibliothecis, res et hodierna usio demonstrant, sed addo, numeris suis distincta. Ita Vopiscus: Habet Bibliotheca Ulpia in Armario sexto librum elephantinum. Elephantinum, an ex ebore, an in corio elephanti perscriptum? Vetus Scholiastes Iuvenalis, in illud: Hic libros dabit et forulos. Armaria, inquit, bibliothecam. Etsi proprie, opinor, Foruli, ipsi nidi, ut cum Martiale dicam, librorum, sive cum Seneca, distincta loculamenta. Sidonius et haec, et alia in Bibliothecis collocat (Lib. II, epist. IX): Hic libri affatim in promptu, videre te crederes aut Grammaticales Pluteos, aut Athenaei Cuneos, aut Armaria exstructa Bibliopolarium. Pluteos, id est tabulas inclinatas transversim, quibus libri legendi imponerentur, Cuneos, scamnorum seriem, ut in Athenaeo, sic digesta, Armaria autem plena et alta, quae dixi. Ea Pegmata (Lib. I) Cicero ad Atticum videtur appellasse.
CAP. X
Imagines in iis doctorum, laudabili more, cui origo ab Asinio
Sed vel praecipuus ornatus et imitandus, meo judicio, nondum hodie imitatus, sunt Imagines sive et Statuae doctorum, quas una cum libris disponebant. Nonne pulchrum et suave oculis ac cogitationi fuit? Natura trahimur ad simulacra et effigies magnorum virorum noscendas et illa corpora, sive hospitia, quibus caelestis se animus inclusit, ecce hic erat. Homeri, Hippocratis, Aristotelis, Pindari, Virgilii, Ciceronis et alia scripta videres aut libares oculis, una etiam imaginem scriptoris adjunctam. Iterum repeto, pulchrum et te. Illustrissime praeeunte, cur non usurpamus? Romanum hoc inventum videtur, ne omnia bella ad Graeciam referantur et Plinius inclinat (XXXV, cap. II): Nullum majus (inquit pulcherrima gnoma) felicitatis specimen arbitror, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami Reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Itaque Asinius videtur auctor, qui etiam (eodem Plinio prodente) M. Varronis (Lib. VII, cap. XXX): in Bibliotheca, quae prima in urbe (absurde in orbe alii) publicata est, unius viventis posuit imaginem. Quod tamen et aliis postea, indulgentia an judicio, datum video et nominatim Martiali poetae, qui gloriatur, quod (Praefat., lib. IX) Stertinius imaginem ejus ponere in Bibliotheca sua voluerit. Sed plerumque mortuorum et quos famae consensus iam sacrasset. Plinius (Lib. XXXV, cap. II): Non est praetereundum et novitium inventum, si quidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere, in Bibliothecis dicantur illi, quorum IMMORTALES ANIMAE in iisdem locis loquuntur; quinimo etiam, quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus. Appellat novitium id est Pollionis inventum. Ostendit mortuorum et e metallo plurimum fuisse, sed addo etiam e gypso, in privatis (pro cuiusque scilicet copia) Bibliothecis. Juvenalis:
…quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias.
Imo et in Tabulis, opinor, imagines fuere et fortasse in librorum fronte pictura etiam expressae. Seneca (De Tranquill.): Ista exquisita et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum. Svetonius in Tiberio (Cap. LXX); Scripta eorum et imagines, publicis Bibliothecis, inter veteres et receptos auctores, dedicavit. Plinius in Epistolis: Herennius Severus, vir doctissimus, magni aestimat in Bibliotheca sua ponere imagines Cornelii Nepotis et Titi Attici.