О библиотеках - страница 35

Шрифт
Интервал

стр.

scribit libris e Bibliotheca Ulpia, item ex domo Tiberiana. Videtur et Vespasianus deinde struxisse, et adjunxisse templo Pacis. De qua Agellius (Lib. XVI, cap. VIII): Commentarium L. Aelii, qui Varronis magister fuit, studiose quasivimus, eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Meminitque et Galenus (De composit. medicamentorum. Lib. I): fuit item a Trajano alia. De qua etiam Agellius (II, cap. XXVII): Sedentibus forte nobis in Bibliotheca templi Trajani. Atque est eadem, quae a gentili Principis ejus nomine, Ulpia passim nominatur. Vopiscus (In Aureliano): Haec ego a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi. Iterumque: Et si his contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit. Hanc in foro Trajani initio fuisse, ubi Principis ejus alia opera, facile persuadeor, sed aevo mutasse et translatam in collem Viminalem, ad ornandas Diocletiani Thermas (an ab ipso Diocletiano ?) Vopiscus inducit. Usus sum, inquit, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis. Cum diserte de sua dicit, ostendit igitur, alia aetate aliter fuisse. Reperio et Capitolinam, in urbe, de qua Eusebius, in rebus Commodi Imperatoris: In Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta. Bibliothecam et vicinas quasque aedes, concremavit. Uberius hoc ipsum ita Orosius (Lib. VII, cap. XVI): Flagitia regis poena urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio Bibliothecam illam, maiorum studio curaque compositam, aedesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremavit. Quis tamen ejus auctor? Adserere haud liceat, divinare libeat, Domitianum fuisse. Nam ille, servatus olim in Capitolio, templum ibi Princeps struxit: quid si et hanc Bibliothecam? Etsi nemo tradidit, qui nunc exstant, Svetonius hoc tantum de eo universe (Cap. XX): Bibliothecas incendio absumptas impensissime reparari curavit, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emedarentque. Ubi observas, etiamtunc illam Alexandrinam velut originem et matricem aliarum habitam et has corruptas ex ea iterum refectas et adornatas. Amplius, Principum studio ab interitu vindicatas, quod nisi fuisset, quomodo tam multae illae ad P. Victoris, id est Constantini aevum, venissent? Nam ille sic inter singularia urbis notat: Bibliothecae publicae, undetrigint, ex iis praecipuae duae, Palatina et Ulpia. Heu, quam etiam a memoria perierunt! Nam ex illis XXIX vix septem industria nostra indagare potuit et nomina saltem ab oblivione vindicare.

CAP. VIII

Tiburtina et quaedam etiam Privatorum uberiores. Habebant in Balneis, atque item in agris

Plures, inquam, Publicas non eruo: non quidem in urbe. Juxta eam, Tiburti, etiam unam. De qua Agellius (Lib. IX, cap. ΧΙV): Meminimus in Tiburti Bibliotheca inuenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Iterumque (Lib. XIX, cap. V): Promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo instructa satis commode erat. Hic et alibi de Templis adnotes et fere juxta ea aut in illis fuisse. Quidni, sacra illa ingeniorum opera, in locis sacratis? Fortassis autem Hadrianus Imp. illam Tibure instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum constat, variaque et ampla inaedificasse. Etsi mihi certum, aliis municipiis coloniisque Bibliothecas sparsas fuisse, aeque atque artium istum cultum. Sed et privatim viri divites, usus et famae causa, sibi pararunt et nobiles ex iis quasdam. Sicut Tyrannio Grammaticus, Sullae temporibus, qui tria millia librorum possedit. Sicut ille Epaphroditus Chaeroneus, Grammaticus professione, quem Suidas tradit, sub Nerone ad Nervam Romae vixisse et adsidue libros ementem, usque ad triginta millia collegisse, optimorum quidem et selectorum. Laudo hoc ultimum, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem, cum dilectu. Optarim hunc fuisse, qui Epictetum, apicem verae Philosophiae, in servis habuerit et aevum consentit, sed titulus et munus vitae dissentit, cum iste Grammaticus fuerit, alter e


стр.

Похожие книги