Северные крестоносцы. Русь в борьбе за сферы влияния в Восточной Прибалтике XII–XIII вв. Том 2 - страница 111
IX. Cum hospites veniunt in Nogardiam, debent vehicula esse parata ad deferendas res hospitum et cuilibet lodie dabuntur 15 cunen; predictum precium dabitur infra quindenam; Gotenses 10 cunas dabunt pro rebus suis deferendis. Hospites cum exierint a curia Theuthonicorum, dabunt lodiis in de[s]censu[928] dimidiam marcam cunen.
Curie Theuthonicorum et Gotensium et hospites liberi erunt, ita quod Nogardienses nec personis nec rebus habendis, tractandis vel vendendis aliquas possunt ponere constituciones; curie hospitum predictorum adeo debent esse libere, ut si aliquis excessum aliquem commiserit et ad eas confugerit, non debet dari extra[929] eas in manus alicujus, set placitari debet pro eo, ac si esset in ipsa ecclesia constitutus.
X. Item nulli precones, qui dicuntur schelke, debent intrare curiam Gotensium vel Theuthonicorum, nuncius autem ducis curiam intrare potest. Si Ruthenus deliquerit in hospitem, intimabitur duci et oldermanno Nogardiensium, qui causam conplanabunt; si autem hospes deliquerit in Ruthenum, intimabitur oldermanno hospitum et nullus alium accipiet per vestem, set oldermannus manum porriget pro reo, ut ipsum producat[930] ad racionem.
XI. Item placita hospitum inter hospites et Ruthenos habenda sunt in curia sancti Johannis coram duce, oldermanno, Nogardie[n]sibus[931] et non coram aliquo alio. Item custos, qui dicitur biriz[932], nullum habet jus intrandi curiam nec usquam ante curiam erit, cum non sit de antiquo jure. Inter curias Theuthonicorum in platea non debet esse pugna vel percussio cum fustibus, qui dicuntur velen, quia de hujusmodi ludo insolito ab antiquis in loco predicto[933] posset oriri discordia inter hospites et Ruthenos.
XII. Si aliquis ausu temerario curiam Theuthonicorum vel Gotensium invadere presumpserit vel eam violenter intraverit armata manu ibique aliquem aut rebus aut corpore molestaverit vel dampnificaverit, dampnum, quod ibidem acceperit, pro suo optinebit. Si autem evaserit et quaestio contra eum mota fuerit et devictus fuerit auctor injurie, duplicem emendam faciet scilicet 20 marcas argenti et quilibet de suis complicibus emendabit 1½ marcam argenti. Si autem aliquod dampnum in curia fecerit, emendabit, quod si ipse emendare non suffecerit, Nogardienses pro eo satisfacient in emenda. Si vero aliquis invasorum curie aut personarum in curia pro excessu suo detentus fuerit, pena publica punietur.
XIII. Si quis autem temerarie curie plancas aut portas secuerit aut in curiam arcu vel aliis armis sagittaverit aut inpetum cum lapidibus vel aliis fecerit, convictus satisfaciet in 10 marcis argenti.
Item omnibus venientibus ad curiam hospitum indifferenter et libere possunt vendere res suas, quia modica vel nulla est differenda mercatoribus inter hospitem et Nogardiensem; simile erit[934] de empei-one et vendicione extra curiam et in eo nichil delinquunt predicti mercatores. Hospites libere et sine contradictione pueros suos mittant ad discendum loquelam in terram, quocunque volunt.
Item ab ecclesia sancti Nycholai usque ad curiam hospitum curia non debet occupari edificiis usque ad plateam. Cimiterium sancti Petri sepietur, sicut antiquo consuetum est, et simili modo curia Theuthonicorum et Gotensium[935].
XIV. Sanctus Petrus et sanctus Nycholaus in Aldachen[936] secundum jura antiqua rehabere debent sua prata.
XV. Item si aliqua dissensio emergit inter hospites et Ruthenos in Nogardia, illa dissensio ita debet conplanari et terminari, ut, cum hospites estivi venerint, cum dissensione prehabita nichil habeant disponere, sive terminata sit eadem dissensio sive non. Si etiam aliqua dissensio orta fuerit inter hospitem et Ruthenum, sedari et conplanari debet secundum jura, ut, cum hospes abire disposuerit, racione dissensionis nullatenus inpediatur. Item si fuerit discordia inter hospites et Nogardienses, sedari debet in loco, ubi orta est, si autem sedari non possit, nulla pandatio fiet primo et secundo anno, set si in tercio anno dissensio conplanari non possit et fiat pandatio, admittetur. Item nullus hospes potest detineri in curia alicujus Rutheni, nisi prius indicetur oldermanno, ut premuniat